monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13
Cassianus, Collationes, 3, 23, XII. Expositio illius; Scimus autem quoniam lex spiritalis est, et reliqua. <<<     >>> XIV. Obiectio quod neque infidelibus, neque sanctis, competere videatur illud Apostoli: Non enim quod volo, facio bonum.

CAPUT XIII. Expositio illius: Scio autem quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quia ergo carnales nos fecit, et spinis ac tribulis condemnavit illa Dei prima maledictio, nosque ita iniquo Pater noster venumdedit commercio, ut bonum quod volumus agere nequeamus, dum divulsi a memoria summi Dei, ea quae fragilitatis humanae sunt, cogitare compellimur; dum puritatis amore flagrantes, incentivis naturalibus, quae penitus ignorare velimus, etiam inviti plerumque compungimur, Scimus quia non habitat in carne nostra bonum, id est, huius quam diximus theoriae atque puritatis perpetua iugisque tranquillitas. Sed factum est in nobis istud pessimum ac lugubre divortium, ut cum mente legi Dei servire velimus, numquam scilicet volentes a claritate divina dimovere conspectum, tamen carnalibus tenebris circumfusi, quadam lege peccati ab eo quod bonum esse novimus, cogamur avelli, scilicet ad curas cogitationesque terrenas, ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex peccati, id est, illa sententia Dei non immerito condemnavit, quam primus peccator excepit, et inde est quod beatus Apostolus, cum apertissime fateatur inevitabili se vel omnes sanctos peccati huius necessitate constringi, tamen neminem eorum ob hoc esse damnandum audenter enuntiat, dicens: Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu.
2 Lex enim vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis : id est, quotidiana gratia Christi omnes sanctos suos ab hac lege peccati et mortis (in quam iugiter vel nolentes coguntur incurrere), cum remissionem debitorum suorum a Domino precantur, absolvit. Videtis ergo non ex persona peccatorum, sed ex illorum qui vere sancti atque perfecti sunt, hanc beatum Apostolum prompsisse sententiam, Non enim quod volo bonum hoc facio, sed quod odi malum hoc ago. Et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Ibid.).